-
Psalmi 37
- 1 Psalmus David, in rememorationem de sabbato.
- 2 Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me :
- 3 quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
- 4 Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum :
- 5 quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.
- 6 Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.
- 7 Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ; tota die contristatus ingrediebar.
- 8 Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
- 9 Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ; rugiebam a gemitu cordis mei.
- 10 Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
- 11 Cor meum conturbatum est ; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
- 12 Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ; et qui juxta me erant, de longe steterunt : et vim faciebant qui quærebant animam meam.
- 13 Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
- 14 Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ; et sicut mutus non aperiens os suum.
- 15 Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
- 16 Quoniam in te, Domine, speravi ; tu exaudies me, Domine Deus meus.
- 17 Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
- 18 Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
- 19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.
- 20 Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me : et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
- 21 Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
- 22 Ne derelinquas me, Domine Deus meus ; ne discesseris a me.
- 23 Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ.
-
-
-
King James Version (kjv)
- Afrikaans
- Albanian
- Arabic
- Armenian
- Basque
- Breton
- Calo
- Chamorro
- Cherokee
- Chinese
- Coptic
- Croatian
- Czech
- Danish
- Dari
- Dutch
-
English
American King James Version (akjv) American Standard Version (asv) Basic English Bible (basicenglish) Douay Rheims (douayrheims) John Wycliffe Bible (c.1395) (wycliffe) King James Version (kjv) King James Version (1769) with Strongs Numbers and Morphology and CatchWords, including Apocrypha (without glosses) (kjva) Webster's Bible (wb) Weymouth NT (weymouth) William Tyndale Bible (1525/1530) (tyndale) World English Bible (web) Young's Literal Translation (ylt)
- English and Klingon.
- Esperanto
- Estonian
- Finnish
- French
- German
- Gothic
- Greek
- Greek Modern
- Hebrew
- Hungarian
- Italian
- Japanese
- Korean
- Latin
- Latvian
- Lithuanian
- Malagasy
- Malayalam
- Manx Gaelic
- Maori
- Mongolian
- Myanmar Burmse
- Ndebele
- Norwegian bokmal
- Norwegian nynorsk
- Pohnpeian
- Polish
- Portuguese
- Potawatomi
- Romanian
- Russian
- Scottish Gaelic
- Serbian
- Shona
- Slavonic Elizabeth
- Spanish
- Swahili
- Swedish
- Syriac
- Tagalog
- Tausug
- Thai
- Tok Pisin
- Turkish
- Ukrainian
- Uma
- Vietnamese
Favourite Verse
You should select one of your favourite verses.
This verse in combination with your session key will be used to authenticate you in the future.
This is currently the active session key.
Should you have another session key from a previous session.
You can add it here to load your previous session.